- FULLO
- I.FULLOa Graeco βύλλων, addensator, quod vide, nomen servorum apud Romanos, qui purganda poliendave vestimenta accepêre. Eorum meminit Ulpina. l. 12. ff. de furtis, l. 13. §. 6. ff. locati, l. 12. §. 6. ff. de instr. vet instrum. leg. et l. 32 ad Edictum, l. 2. ff. de condict. sine causa. Lavabant hi vestimenta cretâ, sed quo modo, quove ordine, praescripsit Lex Metella de Fullonibus dicta; et Plin. l. 35. c. 17. adeo haec res priscis curae fut. Quo allusit Tiberius, dicens: Terra haec nova est, quam tu solitus pedibus argutarier, dum compescis cretam, vestimentaque eluis. Plant. Aulul. Act. 3. sc. 5. v. 34. Act. 5. sc. 2. v. 58. eiusdem opificit mentionem facit,Stat Fullo, phrygio, aurifex, lanarius.Et quidem a lavandi hoc offico Graecis Πλύνται dicti sunt, vide suo loco; sicut a densando Στιβεῖς, Νάκται, vide infra Nacco, et a poliendo proprie Κναφεῖς, vide infra Polientes. Tria enim eorum in poliendis vestibus munera observantur Eruditis, quorum primum τὸ πλύνειν, lavare seu tergere nitro, creta, cimolia et similibus, de quo diximus: alterum τὸ ςυμπατῆςαι, conculcare, seu densare, conciliare et cogere vestimenta, quod et νάςςειν: tertium tandem τὸ κναπτειν, aliter καταξαίνειν, polire seu pectere; ad qud κνάφος seu instrumentum politorium adhibebaht, ex spinis factum, nonnumquam erinacei cutem, antiquitus acervo spinarum contorto, quem σωρὸν vocabant, Graeci, eam in rem usi. Nec vero solum vetera vestimenta interpolabat Fullo, sed etiam novi panni a textore ad eumdeferebantur, ut polirentur et pecterentur, unde pexae vestes, de quibus infra videbimus. Atqueve de his ploprie dixêrunt polire, interpolire vero de Vett. unde interpolis vestis, ἡ ἐπἰγναφος, iterum polita, et inde verbum interpolare. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 39. et seqq. ubi de Fulloniis Cortinis et spinis enisque inprimis varia habet. Officinae eorum Fullonicae dictae. Ulpina. l. 3. ff. de aq. pluv. arc. Apud Trebatium relatum est, eum, in cuius fundo aqua oritur, Fullonicas circa fontem instituisse, et ex his aquam vicini in fundum vici immittere coepisse: ait ergo, eum non teneri aquae pluviae arcendae actione. Sed et apud Iudaeos Fullonum fuisse usum, discimus, ex Marc. c. 9. v. 3. ubi de transfiguratione Domini nostri loquens, Et vestimenta eius, inquit, sacta sunt coruscantia, candida valde ut nix, qualia non potest fullo in terra dealbare. Addam id saltem, cum Fullones plurimum urina uti solitos, testentur multi veterum loci, inter quo Athen. praecipue videri poterit l. 11. p. 484. censet Beroaldus urinae vectigal, quod commentum Vespasianum ait Suet. in eo c. 23. a Fullonibus exactum fuisse, de qua sententia vide iudicium Casaub. Animadv. ad h. l. Artem vero a Nicia inventam, habet Plin. l. 7. c. 56. ut legem de Fullonibus dedimus supra in voce Caecilia.II.FULLOscarabaei genus, Soli apud Aegyptios sacer, propter quem scarabaeos omnes in Deorum numerum eos retulisse, Plin. docet l. 30. c. 11. Graec βυλλαρὸς a βύλλειν seu βύειν, pedibus enim fimum subigit, et in pilas cogit, quas pedibus itidem volutat, sicque sullonum artificium imitatur. Idem erat inter notas bovis Apidis, quem cantharum sub lingua habere. Plin. refert l. 8. c. 46. scarabaeum illum hoc nomine intelligens, vide supra in voce Cantharus, et infra Pilarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.